- PROCNESUS
- PROCNESUSapud Val. Flaccum, l. 3. v. 34.Aura vehit: religant tonsas: veloque ProcnesonEt te iam mediô flaventem, Ryndace, Ponto,Spumosumque legunt fractâ Scytaceon ab unda.Pro Προκόννησος vel Προχόνησος ita enim recte dicuntur a Graecis ista, non ad duplicanda modo, sed etiam ad corripienda verba mire artificibus. Ut Lucumo, qui Dionysio Halicanassens: Λακόμων, Propertio, l. 4. El. 1. v. 29. est Lucmo: Χέρνησος, apud Apollonium, l. 1. pro Χοῤῤόνησος etc. Male ergo alii Proneson legunt et ex Strabone interpretantur exile oppidum, iuxta Cephalleniam, praeterquam enim quod versum vitiant (est enim Πρώνησος) non viderunt, se bonos Argonautas, in Propontide navigantes, subito transtulisse in Ionium mare. Io. Fridericus Gronov. Observat, l. 4. c. 21. In veterib. libris, Proconense, pro Proconesense, saepe occurrit: Gentile, a Proconnesus. Sic Proconnensis ancilla, apud Solinum, c. 1. Plin. l. 36. c. 6. Proconnesium marmor melius vocat, ut et idem Solinus, c. 37. Gemma ad imaginem marmoris Proconnesii, nisi quod in medio umbilico lapidis istius glaucum, ut oculi pupa, internitet. Ubi de lapide Zmilanthi. Nempe Proconnesium marmor album erat, venis intercurrentibus nigris, modo rectô discursu, modo obliquô et intortô: Zmilanthis vero lapis, qui illi similis est, pro venis nigris in medio glaucaspraefert. Vide Salmas. ad Solin. p. 703.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.